

Numeri*
Caput 3: Versus 35
In plaga.Extremi Meraritae sub Ithamar[qui interpretatur amarus, vel ubi palma]plagam aquilonis sortiti sunt, ubi glacialis horror perdurat. In quo monentur Ecclesiae ministri, ne securitate torpeant; quia licet per januam fidei jam in Ecclesiam intraverint, lumen scientiae perceperint, desideria carnis mortificaverint, nondum tamen ad perfectam suavitatem, id est, ad aeternam beatitudinem, pervenerunt. Restat aliquid amarum; cum illo certandum est, qui ad aquilonem dirigit solium suum, cujus duritiam molliri impossibile est; unde:Cor ejus indurabitur quasi lapis,etc.[Isa. XIV; Job 21.]. Cum autem superabitur, adepta palma exsultandum est et laetandum.