

Numeri*
Caput 33: Versus 17
In Haseroth.[HIERON.]Quarta decima mansio in Haseroth, quae interpretatur atria. Ibi Aaron et Maria propter Aethiopissam contra Moysen murmurant, et in typum murmurantis contra Ecclesiam de gentibus congregatam populus Judaeorum lepra perfunditur, nec redit ad tabernaculum cum pristina sanitate, donec statutum plenitudinis gentium tempus compleatur.[ORIG.]Post haec venitur in Haseroth, quod interpretatur atria perfecta vel beatitudo. Intuere, viator, diligentius quis sit ordo profectuum: postquam sepelieris et mortificaveris concupiscentias carnis, venies ad amplitudines atriorum, et venies ad beatitudinem. Beata est enim anima quae jam nullis vitiis carnis urgetur.