Numeri*

Caput 33: Versus 2

Moyses juxta castrorum loca, quae Domini jussione,etc. Et scripsit Moyses profectiones eorum et mansiones per verbum Domini, ut scilicet legentes quantae nobis immineant profectiones et mansiones, praeparemus nos ad hanc viam, nec segniter tempus nostrum consumamus: ne dum vanitatibus immoramur, et singulis quae ad visum, auditum, tactum, odoratum, gustumque veniunt, delectamur, praetereat tempus, nec spatium viae expleamus, sed in medio deficiamus quasi in deserto. Idcirco enim venimus in hunc mundum, ut transeamus de virtute in virtutem, neque permaneamus pro terrenis in terra, sicut ille qui dicebat:Anima, habes multa bona: manduca, bibe et laetareLuc. 12.. Ait enim illi Dominus:Stulte, auferetur a te hac nocte anima tuaIbid.. Non dixit in hac nocte, nec in hac die, sed hac nocte: nocte enim perimitur, sicut primogenita Aegyptiorum, quia dilexit mundum et tenebras ejus, socius rectorum mundi hujus, tenebrarum harum. Tenebrae autem et nox mundus iste dicitur, pro his qui in ignorantia vivunt, nec lumen veritatis recipiunt, et ideo de Ramesse ad Soccoth non transeunt.
(* Traductions européennes)