Numeri*

Caput 33: Versus 3

Profecti igitur,etc. Filii Israel adhuc in Aegypto positi quartadecima die fecerunt pascha, et initium quoddam festivitatis. Sequenti ergo die, qui est primus azymorum, quinto decimo, scilicet primi mensis, profiscuntur de Ramesse, et veniunt in Soccoth, ut ibi faciant festivitates azymorum, vel diem. Quis haec intelligat? Quis vel ex parte cognoscat? sicut Apostolus dicit:Ex parte scimus, et ex parte prophetamusI Cor. 13.. Quis enim intelligit quomodo ex parte dies festos agimus, utnemo nos judicet in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbati?Coloss. 2.Omnis enim dies festus, qui hic agitur, in parte geritur, non in integro: sed cum exieris de Aegypto, tunc erit tibi perfecta festivitas. Scito tamen quia post illud pascha, quod in Aegypto factum est semel, invenitur in deserto aliud celebratum cum lex data est: et post haec nusquam geri nisi in terra promissionis.ORIG.Hic ordo et distinctio mansionum valde necessaria est, etc., usque ad proficiscitur ex Soccoth, et applicat in Ethan.Manu excelsa.Ubi non est humanum opus, neque terrenum, sed divinum, ibi excelsa manus nominatur: per manum enim opus intelligitur.
(* Traductions européennes)