

Numeri*
Caput 5: Versus 23
Scribetque sacerdos in libello,etc. Quia scilicet poena peccatorum in Scriptura sancta explanatur. Quicunque autem eam pie et fideliter hauserit, supplicia peccatorum, quae in ea narrantur, pertimescens et abstinens a peccatis, fiet ei aqua amarissima in salutem. Qui autem contempserit, inflato ventre, computrescet femur ejus, et erit in maledictionem et in exemplum, quia justo Dei judicio punietur, et erunt ei in opprobrium desideria sua et actus.