

Numeri*
Caput 7: Versus 3
Sex plaustra.[RAB.]Plaustra quae filii Israel Levitis ad subvectionem tabernaculi obtulerunt, temporalia solatia significant, quae devoti populi praedicatoribus compensant, ut sine cura et impedimento divino vacent obsequio. Ut et qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant:Si enim seminant spiritualia, non est magnum si metunt temporalia[I Cor. 9.].Plaustra recte fide et misericordiae affectu ornata ut Deo sint accepta, duodecim sunt boves: qui enim in obsequio sanctorum laborant sub jugo apostolicae doctrinae omnia honeste et ordinate faciunt. Vel boves, doctores accipimus, qui in agro Domini digne operantur. De quibus dicitur:Non alligabis os bovis triturantis[Deut. XXV; I Tim. 5.]. Qui enim apostolicam normam vivendo et praedicando conservant dupli honore honorandi sunt.Unum bovem,etc.[ID.]Quia unitas fidei, etc., usque ad tabernaculum Dei cum debito obsequio properare debere.