Numeri*

Caput 9: Versus 15

Nubes.ISID.Christus est columna, qui rectus et firmus, qui fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est, in carne, velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno. Quia tunc erit tribulatio magna tanquam ignis, et lucebit justis, et ardebit injustisExod. 12..Mystice,incarnatio Christi, cujus clementia tabernaculum Ecclesiae protegit, bonitas statum disponit, prudentia in via hujus saeculi transitum dirigit.GREG., hom. 21 in Evang., tom. 3.In igne terror, etc., usque ad peccatorum suorum tenebras agnoscentibus igne sui amoris infulsit.
(* Traductions européennes)