Ecclesiastes*

Caput 6: 10

qui futurus est iam vocatum est nomen eius et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere
(* Traductions européennes)

Glose

Qui futurus est.ID.Omnium hominum, qui futuri sunt corpore circumdandi, jam Deus vocabulum novit; ne possit homo respondere contra artificem, quare ita, vel ita sit factus. Quanto enim amplius quaesierimus, tanto magis ostenditur vanitas nostra et verba superflua; et non ex praescientia Dei tollitur liberum arbitrium, sed causae ante praecedunt quare unumquodque sit factum.