Ecclesiastes*

Caput 6: 7

omnis labor hominis in ore eius sed anima illius non impletur
(* Traductions européennes)

Glose

Omnis labor:hoc est, quod laborando didicit homo, id est rationalis, in ore habet, quia alios docet.Anima ejus non implebitur.ID.Quia semper cupit discere quod doceat: et hoc habet stulto plus, quia cum beato paupere tendit ad Christum, qui est vita et qui ait:Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum.