Esther*

Caput 1: 16

responditque Mamuchan audiente rege atque principibus non solum regem laesit regina Vasthi sed omnes principes et populos qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri
(* Traductions européennes)

Glose

Responditque Mamuchan audiente rege atque principibus: Non solum regem laesit regina,etc. Hic novissimus in ordine septem sapientum numeratus, sententiam promulgat, et Paulum apostolum significat qui dicit:Ego sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolusI Cor. 15..Et contradicentibus Judaeis et zelo repletis ait:Quia vos indignos judicatis vitae aeternae, ecce convertimur ad gentesAct. 13..