et ait si placet regi et inveni gratiam coram oculis eius et deprecatio mea non ei videtur esse contraria obsecro ut novis epistulis veteres Aman litterae insidiatoris et hostis Iudaeorum quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat corrigantur
(* Traductions européennes)
Glose
Obsecro ut.Quia evangelica doctrina, quae Christi nomine in toto orbe praedicatur, Spiritus sancti signaculo confirmata declaratur, cujus dono repleti ipsi praedicatores permanserunt insuperabiles, et hostium suorum gloriosi triumphatores.