Exodus*
Caput 8: Versus 10-14
Quirespondit:Cras.[THEOD.]Pharao cum scire vellet an Moysi et Aaron preces aliquid apud Deum valerent[illos enim per noctem quiescere existimabat], ait:Cras,ut ipsemet ad fluvium profectus, videret an ranae cessassent. Quamobrem Deus, ut Mosi crederetur, non tantum eo ipso tempore quo Moses constituerat, ranas cessare fecit, sed et eas quae in terra erant interire jussit, ut ne easdem rediisse existimarent.