Glose
Conceperunt ergo,etc.[HIER.]Moab interpretaturex patre,et totum nomen etymologiam habet. Ammon vero, cujus quasi causa nominis redditur,filius generis mei,sive, ut melius est in Hebraeo,benammiid estfilius populi mei,sic derivatur, ut ex parte sensus nominis, ex parte ipse sit sermo. Ammon enim, a quo Ammonitae, vocaturpopulus meus.