Genesis*

Caput 21: 17

exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est
(* Traductions européennes)

Glose

Exaudivit autem.BED. et ISID. ubi supra.Puer exclamat plorans, et Deus exaudivit; et monstrante angelo, illa fontem aspicit, et pro illis dicitur qui ad Christum convertuntur, et deflentes peccata exaudiuntur, apertis oculis cordis vident fontem aquae, id est, Christum, qui ait Joan. VIIQui sitit, veniat ad me et bibat.Angelus Eliam significat, per quem populus crediturus est. Unde Malach. 4:Ecce ego mittam vobis Eliam, qui convertat corda patrum in filios.Angelus Domini.ISID.Quod eum qui loquitur ad Agar, prius angelum, postea Dominum Scriptura pronuntiat, Filium Dei fuisse credendum est, qui per legem et prophetas locutus est, qui per obedientiam paternae voluntatis angelus vocatur, secundum naturam Deus.