Genesis*

Caput 21: 4

et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus
(* Traductions européennes)

Glose

Circumciditetc.STRAB.Circumcisio cum ob multas causas praecepta sit, specialiter figuram Christi praetendit, qui nos per baptismum veteri homine exuit, et in futuro post resurrectionem circumcidet omnem mortalitatem et corruptionem. Quod autem octavo die circumcisus est Isaac, designatur octava saeculi aetas, quando generaliter resurrectio sanctorum celebrabitur.