Glose
Qui respondens ait: Duae gentes,etc.[AUG.]Historica proprietate responsum invenitur completum, cum propter Israel, id est, Jacob, minor filius superavit Idumaeos, id est gentem quam propagavit Esau, eosque per David tributarios fecit; quod diu fuerunt usque ad regem Joram[IV Reg. 8]. Tunc enim Idumaei rebellaverunt, et jugum de cervice excusserunt, sicut prophetizavit Isaac, quando minorem pro majore benedixit, et hoc idem dixit majori, cum ipsum postea benedixit.