Genesis*

Caput 35: 10

dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel
(* Traductions européennes)

Glose

Non vocaberis ultra,etc.AUG.Quaeritur cum semel dictum sit,Non vocaberis ultra Jacob,etc., cur legatur postea Jacob vocatus? Sed hoc nomen ad illam pertinet promissionem, in qua videtur Deus quomodo non est antea patribus visus, ubi non erit nomen vetus: quia nihil remanebit hic in ipso corpore vetustatis, et visio Dei summum praemium erit.HIERON.Non vocaberis ultra Jacob,etc. Nondum enim ab angelo nomen ei imponitur, sed imponendum a Deo praedicitur. Quod igitur illuc futurum promittitur, hic expletum docetur.