Genesis*

Caput 47: 11

Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat Pharao
(* Traductions européennes)

Glose

Joseph vero patri et fratribus suis Ramesse.Quaerendum est utrum terra Ramesses ipsa sit Gessen: hanc enim petierant, et Pharao praeceperat dari.ISID.Allegorice. Tradidit Joseph patri et fratribus optimam terram Gessen, praebens eis cibaria, quia fames terram oppresserat: sic et Dominus parentibus, id est patriarchis et prophetis, ex quibus est secundum carnem, sive omnibus sanctis, de quibus in Evangelio dicit Matth. 2:Hi sunt fratres mei, qui faciunt voluntatem Patris mei,his dat terram optimam, de qua dicitur psal. 26:Credo videre bona Domini in terra viventium.