Glose
Requievitque arca mense septimo,etc.[ISID.]Septenariam requiem significat, et quia perfecti requiescunt ibi, supradictae quoque quadraturae numerus iteratur. Nam vigesima septima die secundi mensis commendatur sacramentum, et rursus vigesima septima die septimi mensis confirmatur, cum arca requievit: quod enim promittitur in spe, exhibetur in re.[AUG.]Quaeritur utrum post centum quinquaginta dies haec facta sunt, an per recapitulationem omnia rememorata quae post quadraginta dies pluviae coeperunt fieri, ut hoc solumcentum quinquaginta diespertineat, quod usque ad ipsos montes aqua est exaltata, aut de fontibus abyssi jam cessante pluvia, aut quia mansit in altitudine nullo spiritu siccante. Caetera vero quae dicta sunt non post centum quinquaginta dies omnia facta sunt, sed commemorata: quae ex fine quadraginta dierum fieri coeperunt.