Leviticus*

Caput 10: 12

locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento iuxta altare quia sanctum sanctorum est
(* Traductions européennes)

Glose

Tollite sacrificium,etc.ISICH.Quod pectusculum confidentiam, etc., usque ad quae autem ad pacifica et salutaria pertinent, totius populi sunt.Tollite,etc. Arcana, scilicet et profunda Scripturae sacramenta, quae vulgus non capit, retinenda ac comedenda sunt perfectis;juxta altare,id est juxta Dominicae passionis fidem et auctoritatem.