Glose
Vocatis autem Moysi, Misaele et Elisaphan.Misael,Dei attrectatio.Elisaphan, sive Elzaphan,Dei illuminatio,velDei speculum.His jure praecipitur ut tollant Nadab et Abiu extra castra. Hi enim sanctos significant, qui a Deo illuminati ipsum manibus fidei attrectant, et Deum perfecta fide contemplantur. Unde bene filii Oziel dicuntur, qui significatEvangelium:unde patruelis Aaron fuisse dicitur, quia magna cognatio est Evangelii et Legis. Evangelium namque expositio est Legis: filii autem Evangelii haereticos vere mortuos a castris Ecclesiae detrudunt. Vel Misadai et Elisaphan primusattrectatio Dei,id est Misadai; Elisaphan interpretaturspecula Dei mei.Quicunque scit attrectare Deum, et speculari Christi scilicet carnem et divinitatem, sicut Thomas qui manu contrectans carnem dicebat:Deus meus et Dominus meus[Joan. 20.], potest ignem alienae doctrinae auferre a facie sanctorum, id est sacerdotum. Tunicae sacerdotum, conversatio et vita qua sacerdotii induuntur habitu. Abjiciuntur ergo cum sacerdotio a consortio sacerdotum et etiam populi. Unde addit,extra tabernaculum,id est, ecclesiam populi, filii patrui Aaron haec faciunt.Aaron,id est David, per quem prophetiae intelliguntur, quae Christum manifestum faciunt, et quodammodo ignorantibus pariunt. Frater autem prophetiae Evangelium est; quae enim in Evangeliis facta sunt, a prophetis praedicta sunt. Filii ergo fratris patris Aaron, id est Evangelii, tales ejiciunt. Unde:Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite eum recipere in domum[II Joan.].