Leviticus*

Caput 13: 4

sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus
(* Traductions européennes)

Glose

Recludet eum.Secundo recluditur, ut studiose inspiciatur, et duplici probatione transacta districtum judicium fiat. Manifestum enim erat peccatum sacerdoti, sed animum consentire passioni nesciebat, sed conjiciebat: ideo iterum inspiciebat. Hinc Dominus post negationem, animum Petri quomodo se habeat tertio interrogatJoan. 11., ut non cito judicemus, sed frequenter inquiramus. Septem diebus recluditur. Septenarius enim praesentis vitae plenitudinem signat, quae septem diebus agitur, quo impleto, peccatum et servitium cessabit. Unde septima in divinis Scripturis requies nominatur.