Leviticus*

Caput 14: 48

quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate
(* Traductions européennes)

Glose

Quod si introiens,etc. Memento quae legeris in mundatione leprosi. Manifeste enim apparet quia ecclesiam haereticorum exprimit; qui contra dispensationem incarnationis Christi agit: et ideo ad domum mundandum talia sacrificia adjicit, in quibus mysteria carnis et passionis Christi possint exprimi, et peccata in se commissa sanari.