Glose
Mulier quae,etc. Quia fluxum seminis patientem, obscena et corrumpentia docentem diximus; et Judaica utentem doctrina de quo semen coitus egreditur; restant qui Gentilium doctrinam spargunt, quae opportune fluxus sanguinis dicitur, quasi seductio idololatriae: gaudent enim daemones sanguine.