Leviticus*

Caput 25: 14

quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo
(* Traductions européennes)

Glose

Quando vendes,etc. Quisque vendere potest vel emere. Unde Paulus:Omnia vestra sumus sicut et vos nostraI Cor. 3.. Hoc secundum litteram moraliter informat, ut in contractibus proximis compatiamur, ne quis nimium molestus de pauperum necessitatibus negotietur, ne studeat possessiones aliorum acquirere, sed indigentibus commodare, et commodata paulatim de fructibus agrorum recipere.Juxta numerumISICH.. Id est secundum virtutem cujusque. Anni enim aetatem significant, in qua manifestatur quid possit quisque secundum corpus.