Leviticus*

Caput 5: 4

anima quae iuraverit et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret vel bene et id ipsum iuramento et sermone firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum
(* Traductions européennes)

Glose

Anima quae juraverit,etc.AUG., quaest. 2 in Levit.Quid est quod pro tacito perjurio, vel tacto morticino, vel aliquo immundo nullum sacrificium praecipitur? Pro eo vero quod quisque falsum nesciens jurat, agnam vel capram offerri decernit? an pro omnibus supradictis hoc sacrificium oportet intelligi? Omnibus enim enuntiatis intulit sacrificium expiationis.Intellexerit delictum.ISICH.Notandum quod delictum, etc., usque ad sicut sequentia ostendunt.