Leviticus*

Caput 6: 14

haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari
(* Traductions européennes)

Glose

Haec est.Videtur legislator iterare quae dixit, memoriam renovans repetitione mandati, et ostendens utilitatem et necessitatem legis. Interponit tamen aliquid novi in quo mandatum necessarium et inexcusabile innuit. Sicut ergo de holocaustis sacrificia iteravit, permiscens eis assiduitatem, ut est illud:Ignis in altari semper ardeat et nunquam deficiat:sic in sacrificio similae, id est theologiae addit, quia oportet in loco tantum sancto, et a masculo comedi.Et coram.Secundum quod Christus revelaverit, qui est verum altare. In his ergo theologiam constituamus quae nobis tradidit Christus incarnatus, ut Patrem in eo, et ipsum in Patre cogitemus, et quia Spiritus est Filii et a Patre procedit.