Glose
Primi.Quia scilicet lux fidei primum infulsit. Ordinatis ergo Evangelii praedicatoribus, primum eis dicitur:In viam gentium ne abieritis, sed ite ad oves quae perierunt domus Israel[Matth. 10.]: quibus ipse Christus scilicet praesentialiter Evangelium praedicavit. Post resurrectionem vero discipulis apparens ait:Euntes docete omnes gentes,etc.[Matth. 18.]. Tribus ergo Juda cum caeteris quae secum ad orientem habitabant, primum castra movebat: deinde caeterae secundum ordinem suum. Quia primum in Judaea oportuit primitivam Ecclesiam construi, post de cunctis orbis nationibus gentes ad fidem convocari.