Numeri*

Caput 15: 6

et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin
(* Traductions européennes)

Glose

Et arietes.ID.In oblatione arietis duae decimae similae offeruntur; olei et vini, tertia pars hin. Quia aries rectorum ordinem signat, bene cum duabus decimis offertur, cum quilibet Decalogum legis intellectu et operatione tenens, rectoris officio delegatur: olei vero atque vini tertia pars hin exhibetur, quando ab eo charitas et misericordia, et gratia spiritualis doctrinae circa subjectos impenditur.