Glose
Pactum.Quisquis zelo Dei compunctus carnis stimulos contemnit, comprimit; vel subjectos, ne lasciviant, corrigit, sempiternum sacerdotium acquirit, pertinens ad eumdem, de quo dicitur:Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech[Psal. 109.], cum quo aeternum regnum possidebit. Interpretatur autem Phinees ore parcens, vel ore requievit, vel oris augurium: Eleazar, Deus meus adjutor, vel Dei adjutorium; Aaron mons fortitudinis, vel mons fortis. Quae nomina congrue praedictum sensum exprimunt: qui enim se ore continet ne prava loquatur, et mysteria coelestia exponit auditoribus, per Dei adjutorium pium laborem explens, ad montem fortitudinis, id est Christum, feliciter ascendit.Erat autem,etc.[RAB. in Num.]Israelita qui fornicatus est cum Madianitide, etc., usque ad ubi cruciatur die ac nocte usque ad novissimum quadrantem.