Glose
Ad suggestionem.Hic evidentius ostenditur ipsius Balaam suggestione mulieres subornatas fuisse.[ISID.]Non dubitavit Balaam, oblata copia feminarum, fornicationis ruina Israelitas collapsuros, quia concupiscibiles animae eorum partes sciebat esse corruptas: ita daemones unumquemque pertentant, illis affectibus animae laqueos tradentes quibus nos senserint aegrotare.