Glose
Ad septentrionalem,etc. Dicunt Hebraei septentrionalem plagam incipere a mari magno quod Palaestinae, Phoenicis et Syriae[quae appellatur Coele]Ciliciaeque praetendit littoribus, et per Aegyptum tendit ad Libyam. Quod autem dicitur, pervenientes usque ad montem altissimum, autumant significari montem Armanum, vel Taurum, quod verius videtur.