Numeri*

Caput 4: 23

a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederis
(* Traductions européennes)

Glose

A triginta.Tricenarius, qui denario ter multiplicato componitur, integritatem fidei et perfectionem operis significat, sine quibus nemo accedere debet ad divina ministeria. Joseph tricenarius Aegypti suscepit gubernaculaGen. 11., et David regnum, quod septuagenarius, id est, perpetua quiete dignus complevitIII Reg. 2.. Et Ezechiel prophetiae dona promeruitEzech. 1.. Et quia per fidem adversa debent longanimiter ferri, et praemia sublimiter sperari arcae vel templi altitudo, et tabernaculi longitudo triginta cubitis mensurantur.Quinquaginta,etc.ORIG.In hoc quoque libro de hostium spoliis, etc., usque ad et tradere filiis Caath portanda humeris, et manibus vehenda.Omnes qui ingrediuntur,etc.ORIG., hom. 5 in Num.Dicitur de Levitis, etc., usque ad qui omni ex parte multiplicatis et purificatis sensibus invonitur perfectus.