Ruth*

Caput 1: 11

quibus illa respondit revertimini filiae mi cur venitis mecum num ultra habeo filios in utero meo ut viros ex me sperare possitis
(* Traductions européennes)

Glose

Num ultra.RAB.Vox synagogae veritatem confitentis et supervenientem culpam non tacentis quae a viro, id est, David relicta: et a filiis, id est, regibus et principibus privata, sterilem se esse et infirmam ad concipiendum filios Deo confitetur post adventum Christi.