Glose
Phares,etc. Qui gentilis populi gratiam tenuit, et in partu fratrem qui prior manum emiserat praecessit, Israel enim in opere legis prius manum emisit, et eam prophetarum et ipsius Christi cruore pollutam retraxit. Postea vero populus gentium prorupit, ut essentprimi novissimi, et novissimi primi[Matth. 20.]. Thamar quoque commutans vel amaritudo interpretatur. Ecclesia enim gentium et nomine et habitu, quae fuit in idololatria foeda et amara, in poenitentia fit dulcis et pulchra